Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton
77. [DE PHILOMELA ET SAGITTARIO].
Perry 627
Sagittarius quidam, auiculam paruam nomine Philomelam capiens, cum vellet
eam occidere, vox data est Philomele, et ait: Quid tibi proderit, si me
occideris? Ne[qua]quam [tuu]m ventrem implere valebis; sed, si me dimittere
velles, tria tibi mandata darem, que, si diligencius conseruares, magnam
inde utilitatem consequi valeres. Ille vero, ad eius loquelam stupefactus,
promisit quod eam dimitteret, si hec sibi mandata proferret. Et illa ait:
Nunquam rem, que apprehendi non potest, apprehendere studeas; de re perdita
et irrecuperabili nunquam doleas; verbum incredibile nunquam credas. Hec
ita custodi, et bene tibi erit. Ille, ut promiserat, eam dimisit: Philomela
igitur, per a(y)era volitans, dixit: Ve! tibi, o homo; quam malum consilium
habuisti et quam magnum t[h]esaurum hodie perdidisti! Est enim in visceribus
meis margarita, que structionis ouum sua vincit magnitudine. Quod ille
audiens valde contristatus est quod eam dimiserit, et eam apprehendere
conebatur dicens: Veni in domum meam et omnem humanitatem ex[h]ibebo et
honorifice te dimittam. Cui Philomela: Nunc pro certo cognoui te fatuum
esse. Nam ex istis que tibi dixi, nullum fructum habuisti, quia et de
me perdita et irrecuperabili doles, et me temptasti capere, cum me nequias
apprehendere, et insuper margaritam tam grandem in visceribus meis esse
credidisti, cum ego tota ad magnitudinem oui structionis non valeam pertingere.
Sic igitur stulti sunt, qui confidunt in ydolis, quia plasmatos a se
adorant et custoditos a se custodire se putant.
The
Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes
latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899).
There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still
in print. It's a lovely book!
|