<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

138. CUCULUS ET ACCIPITER. (Perry 0)

UNguibus Accipitrem, rostroque imitatur adunco
Cuculus, et simili pene colore refert.
Hunc foedo nutrire cibo se vermibus aiunt,
Quos ex arboreis frondibus ille legit.
Dicitur hanc illi ceu vilem scilicet escam
Exprobrasse suo nomine nisus avis.
Quin tu me spectas, avium qui viscere praedo
Vescor, et illarum carnibus utor, ait?
Cum genus Accipitrum referas, cupiasque videri,
Par fuerit factis hos imitere tuis.
Illa movent equidem turbato verba dolorem,
Sed mox Accipitrem poena secuta fuit.
Namque columbari pendentem cernit ab alto
Postmodo, cui peperit vox sua nomen, avis.
Tum dixisse ferunt: ergo nunc suavior usu
Vermiculi nobis esca futura suo.
Cum queat illa mihi toties impune parari,
Hoc quoties ventri suadeat orta fames.
Nil moror has equidem, quibus illa pericula subsunt,
Lautitias [(printer); sic: Lautias] , his me vilior esca iuvet.
Tutior est fortuna bonis mediocribus uti,
Splendida, quo varie solliciteris, habent.

*** The drawing does not fit the fable. ***
The same image appears at Fable 15 and Fable 138.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.