<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

196. PUER ET MATER. (Perry 200)

PArvus adhuc tiro, primaque aetate frequentat,
Consuerunt pueri qua ratione, scholam.
Custodire parum conantibus ille tabellas
Dicitur hîc [Reg: hic] sociis surripuisse suas.
Connivente domum quas matre frequentius affert,
Qua facit ista rapax furta probante puer.
Sic tener in paruis quae pravo exercuit usu,
Grandior in magnis non timet ille sequi.
Sed manifesta reum tandem cum furta probarent,
Hunc facit infami poena perire modo.
Qui iam ductus ubi est, ut furum more periret,
Carnifici ritu supplicis usus ait:
Te precor huic veniam voto ne forte recuses,
Pauca meae matri me sine verba loqui.
Annuit hanc quoniam rem prono corde petenti,
Nil siquidem causae, cur neget ille, fuit.
Applicat os avidam securae matris ad aurem,
Arcano simulans verba loquenda sono.
Arripit invisam sic mordicus ille parentem,
Quod necis aut orem diceret esse suae.
Hoc cum matre ferens indigne pompa sequentum [(perhaps: sequendum?)] ,
Talia crudelem facta professa putat.
Non nunc ut furem convicia publica damnant,
Hoc immane vocant impietatis opus.
Sed docet hoc ultum facto sese ille parentem,
Exitii causam quam sciat esse sui.
Nam sibi si solitum pueriles ferre tabellas
Verbere, sive minis me vetuisset, ait:
Conciliata ineae non haec audacia menti
Esset, ero dirae qua crucis usus onus.
Quod commissa nisi poenae delicta sequantur,
Haec impune fero crescere more solent.
Et nisi castigent nat orum parva parentes,
Hi vicia audebunt mox graviora sequi.

*** The drawing does not fit the fable. ***
The image recurs at Fable 90 where it fits.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.