<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

197. PASTOR ET MARE. (Perry 275)

AD mare pavit oves, nulloque tumescere fluctu
Vidit aquas, custos qui gregis huius erat.
Aequoris illa quies cui stultum movit amorem
Et commutandi lucroso foenore merces,
Sic putat augeri posse frequenter opes.
Spes vetat illa moram, quae possidet, omnia vendit,
Hoc pretio palmas nauta futurus emit.
Aequoris ille ratem sed cum provexit in undas,
Mota procelloso vis furit imbre freti.
Posset ut haec navem fluctu mersura videri,
Exonerata nisi mercibus illa foret.
Servari vacuam quam vix exorta sinebat
Tempestas, adeo turbine saeva fuit.
Tempore post paruo residebat ad aequoris undas
Pastor, ubi placidis iam mare staret aquis:
Hanc strato quodam maris admirante quietem,
Hac dum litoream carperet ille viam:
Quod silet aequor aquae toto cessante tumultu,
Illa quies novi quid sibi quaerat, ait.
Ut dem, quas avidis iterum deglutiat undis,
Nunc palmas, positis fluctibus omne silet.
Cautius accepto mortales vivere damno
Discimus, et nos haec quae nocuere docent.
Qui semel est tristes expertus in aequore casus,
Ille freti dubias horret inire vias.

*** The drawing does not fit the fable. ***
It belongs with Fable 66, where it does fit.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.