<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

259. EX GELLIO, DE CASSITA EX libro illius 2. Cap. 2. (Perry 447)

EST quaedam non magna, solet Cassita vocari,
(Cristata galeam vertice reddit) avis.
Ponere quae segetum nidos consuevit in herbis,
Tempore, quo messem pene reducit ager.
Hic soboli nidum quae cum sortita fuisset,
Flavescebat ubi forte metenda seges.
Illa cibum pullis abit allatura volucris,
Quos monet interea si qua notanda, notent.
Tunc, hae cuius erant segetes, venisse colonum
Uno natorum se comitante ferunt.
Et dixisse, vides ne hanc maturarit ut astas
Iam segetem, poscit nunc ea falcis opus.
Crastina lux ergo cum surget adibis amicos,
Quamque velint messi ferre, rogabis opem.
Ista locutus ubi est hoc discedente redibat,
Gestaque quae fuerant discit Alauda parens.
Quam trepidi sese hinc asportet ut ocius orant
Pulli, rem nullas hanc quia ferre moras:
Nam dominum misisse, novae qui poscat amicos
Haud segnem messi voce rogantis opem.
Mater ut hanc ponant securo corde timorem,
Quem moveant illis irrita signa, monet.
Namque suis messem dominus si credit amicis,
Nulla sequente seges luce meretur, ait.
Postera iam roseis aurora coloribus ibat,
Auolat inde cibum forte requirat avis.
Interea cessant, quos ille rogarat, amici,
Hoc fervente die ferre gravantur opus.
Tunc pater orasti segetes quem nate metendi,
Cessat amicorum segnius iste labor.
Quin ait, affines, aut iunctos sanguine nobis,
Sive propinquorum lege rogare iuvet.
Haec quoque verba suam pulli docuere parentem,
Hac vice securos quae simul esse monet.
Non de cognatis etiam fore, qui cito iussis
Pareat, et prompte tale capessat opus.
Luce sequente cibos iterum lectura volucris,
In pastum solito more profecta fuit.
Iamque reversa propinquorum cessasse laborem,
Demessas nec agri falce videbat opus.
At valeant Isti, dominum dixisse, propinqui.
Iamque opus hoc ipsum constituisse sequi.
Et natoque sibique duas nunc poscere falces,
Anxia pullorum turba pavore refert.
Hoc audisset ubi, spes non nunc ulla morandi,
Ocius hinc alio mater eamus, ait.
Nam fore nunc certo, quae dixerit ille putemus
Cui cordi res est esse necesse suas.
Cauta suum sic hinc nidum Cassita removit,
Estque ea mox domini falce resecta seges.
Qui quae vult peragi, lentis ne credat amicis,
Ipse geri quod vult rite necesse gerat.

*** The drawing does not fit the fable. ***
The same image is used at Fable 133 where it also does not fit, but it does fit Fable 15.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.