<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

8. DUO MURES. (Perry 352)

RUSTICUS urbanum Mus ad convivia Murene
Scilicet agresti more futura vocat.
Inque suam nullo nitidam splendore cavernam
Ducit, et adventu laetior huius ovat.
Mox qui convivae vilem substravit avenam,
Pro molli fuit huic ille premenda toro.
Utque tenax rerum foret ille senilibus annis,
Sordidus hîc [Reg: hic] nullo sustinet esse modo.
Promit inops quamvis largo nunc omnia sumptu,
Hic quia quaesitis parcere turpe putat.
Quod sibi sollemnes pridem servarat ad usus,
Dicitur huic quoque Mus apposuisse cicer.
Arentes vuarum [Reg: uvarum] acinos, aliosque ministrat
Huic simul, et fruere his molliter hospes, ait,
Mox sale conditae pariter succidia carnis
Promitur, hoc luxu praebuit ille dapes.
Ut, si forte cibum quem Mus fastidiat hospes,
Mox queat huic alio nausea mota premi.
At Mus arrodens epulas conviva sedebat,
Ac gestu nimium teste superbus erat.
Dum vili lolio Mus, farreque vescitur hospes,
Dumque premens paleas assidet ille torum.
Nec tamen urbano studium, nec amica voluntas
Ruricolae, cui res tam sit egena, placet.
Quae silvas habitare tibi, montesque voluptas,
Curque, ait, hic cunctis sordide rebus eges?
Esse brevem vitae nobis animalibus usum,
An non in mentem saepe venire solet?
Molliter omne tuum quod si transegeris aevum,
Hoc tamen exigui temporis esse liquet.
Concessos temere ne fac amiseris annos,
Namque a morte sequi gaudia nulla licet.
Quod famis, aut miserae si vitae taedia sentis,
Paenitet aut victus asperioris, ait:
Ad coetus hominum te mecum age confer in urbem,
Dives ubi rerum copia semper erit.
Teque sequetur ubi viventem summa voluptas,
Gaudia qua poteris semper alente frui.
Haec Murem monitis pareret ut ille movebant
Verba, vocas, quo nos sponte sequamur, ait.
Reptando veniunt ergo properanter ad urbem
Tempore, mortales quo tenet alta quies.
Et quo iam densis nox humida labitur umbris,
Ac medium cursu pene fatigat iter.
Iamque viri subeunt spatiosas divitis aedes,
Copia quas illi magna replerat opum.
Mus ubi, qui fuerat prognatus in urbe, manebat,
In loca venerunt illa referta cibis.
Hic super aurato componitur advena lecto,
Et qui purpureo tegmine stratus erat.
Cui de relliquiis bellissima quaeque ministrat
Hospes, in hoc quarum copia magna penu est.
Fecerat haud raras quas luce peracta priori
Cena, frui quo iam gaudet uterque cibo.
Grata legens avido convivae quaeque palato
His te pasce bonis largius, alter ait.
Et tibi praecipue fore quae iucunda putabis,
Dilige, delectu non mea cena caret.
Hoc hilarem conviva dapum se praebuit usu,
Hos avide carpens ventre vorace cibos.
Optandamque refert hanc omni tempore vitam,
Ceu miseram contra devovet ille suam.
Sed quia forte fores motae iam cardine strident,
Atque audita canum vox, hominumque fuit:
Perculsi subito trepidant formidine Mures,
Discursuque sugam, si qua sit inde, parant.
Praecipue vero Mus, haec insueta quod essent,
Rusticus, exstinctum pene timore ferunt.
Ut siluere fores, sedataque turba quievit,
Ille tremens toto corpore maestus ait:
Non tua vita mihi placet his obnoxia curis,
Talibus use bonis urbis amice vale.
Quin ego frondentes silvas, montesque revisam,
Semper ab aerumnis his ubi tutus ero,
Erviliasque meas, tenuemque requirere victum
Praestiterit, turbent, quem mala nulla metu.
Namque inopem malim secure ducere vitam,
Quam trepidare metu sic ego dives opum.
Optima sorte sua contentum vivere res est,
Non mala divitiis rara subesse solent.
Fortunae caveas temere splendore moveri,
Ut curis ideo te patiare premi.
Cui datur in magno vivendi copia luxu,
Anxius ille gravi saepe labore gemet.

*** The drawing does not fit the fable. ***
It appears with Fable 132 also. It looks like it belongs with Fable 71 instead.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.